- CONFESSIO
- I.CONFESSIOGraece ἐξομολόγησις, inter Paenitentiae actus, quâ peccatum suum lapsi publice confitebantur, memoratur Cypriano, l. 3. Ep. 14. Agunt paenitentiam iustô tempore et secundum disciplinae ordinem ad exomologesin veniunt, et per manus impositionem Episcopi et Cleri ius communionis accipiunt.Ubi ordinem disciplinae publicae describit et Exomologesin vocat eam externae paenitentiae partem, quae in confessione consistit. Mox ibidem queritur, ad communionem quosdam lapsos perperam admitti, nondum paenitentiâ actâ, nondum exomologesi factâ, nondum mann iis ab Episcopo et Clero impositâ. Vide eundem, l. 1. Ep. 3. etc. Non solum autem notoria crimina olim in Ecclesia confitebantur, sed etiam internam tanti criminis, puta abnegationis Christi, cogitationem, ad obtinenoum conscientiae levamen, confitebantur Sacerdotibus, et re per Sacerdotes, quando expedire videbatur, publicatâ peractâque a peccatoribus illis publicâ paenitentiâ, palam absolvebantur et communioni restituebantur: quam idem Exomologesin Conscientiae vocat, l. de Lapsis. Quod ipsum in aliis quoque flagitiis occultis fieri consuevisse, colligere est ex Tertulliano, de Poenit. c. 10. ubi ea suadet confiteri non solum Sacerdotibus, sed et aliis Fratribus, ut palam absolutio in Ecclesia obtineatur. Ne autem petulantibus derisorum linguis temere exponerentur Fratres, visum est permittere Sacerdotis iudicio, an ea culpa, quam ei soorsim quispiam esset confessus, publicari deberet, ad accipiendam publicam medelam et ad coeterorum aedificationem, teste Origene, Homil. 2. in Psalm. 37. Quod cum progressu temporis ulterius processisset, quam scopus fuerat eorum, qui in Occidente inprimis istiusmodi Confessionem velut necessariam primitus urgebant: Nectarius Episcop. Constantinopolitanus, Ambrosii σύγχρονος, privatim confessionem τῷ ἐπὶ τῆς μετανοίας τρεσβυτέρῳ Sacerdoti Paenitentiario, seu Confessario (uti hodie in eccles. Romano dicitur) fieri solitam, (instituto maxime, post Decianam persequutionem, ut in illa lapsi facilius averterentur a Schismate Novatianorum, apud quos publicae paenitentiae nullus erat usus) abrogavit; sequutis ipsum omnibus fere Epilcopis Orientis, uti discimus ex Socrate, Histor. Eccl. l. 5. c. 19. et Cozomeno, l. 7. c. 16. Cui constitutioni suô adhuc tempore obsecundatum esse, testis est Nicephorus Callisti, Histor. Eccl. l. 12. c. 28. qui annis plusquam 900. Nectariô fuit posterior. Mansit tamen ea consuetudo Ecclesiis Occidentis, ut gravioris alicuius criminis conscii id confiterentur Presbytero Paenitentiario, vel, ut loquitur Augustinus, Antistitibus Ecclesiae, eôque procurante, si scandali gravitas aut Ecclesiae utilitas id postular evideretur, ad agendam publicam paenitentiam admissi, locum Paenitentibus assignatum in ecclesia occuparent ibique ritus imperaros, qui a Sozomeno, l. 7. c. cit. et Nicephoro, d. l. describuntur, obirent, donec palam absolverentur. Postea vero exolescente disciplinâ publicâ, interdicta prorsus est Paenitentiario patefactio auditae confessionis, de poen. dist. 6. Sacerdos. Et cum distinguat Augustinus peccata atrociora, excommunicationem merentia, a quottidianis, illa sola Antistiticonfitenda scribens, Homil. 50. et Ep. 108. Innocentius III. absque ulla distinctione, ab omnibus confessionem omnium peccatorum, cum omnibus circumstantiis fieri praecepit. Quod hodieque in Communione Romana observatur, ubi tamen inter Doctos de iure ac necessitate huiusritus aliisque ad eum pertinentibus non plane convenit. Certe assertio Petri Exoniensis S. Theol. Prof. in Acad. Salmanticensi, quod Confessio de peccatus in specie, fuerit ex aliquo statuto Universalis Ecclesiae non de iure diumo, ut haeretica condemnata est A. C. 1479. in Concilio Complutensi, cui Alfonsus Carillus Archiepiscopus Toletanus praesedit, confirmante eam sententiam Sixtô IV. Quam in rem vide plura apud Ioann. Forbesium, Instruct. Historico ---- Theologic. l. 12. c. 5. ut et, quae infra dicemus, ubi de Confitendi ritu, nec non in voce Exomologesis, it. Paenitentiarius, etc. Sed. et Confessio peccatorum, saltem graviorum, in Gentilium sacris, ab initiandis exigi solita est, ut videbimus infra, voce Mysterium. Imo non desunt, qui confessionem omnium, quae aut fanda aut nefanda unquam in vita perpetravissent, ab iis extortum velint. Quod, in religionis speciem tractum, ideo revera fiebat, ut sic ipsorum conscientiis obligatis in perpetuo versarentur metu, ne si aliquid enuntiarent illorum, quae cleata volebant Sacerdotes, hi illorum flagitiis in apricum productis eos famae vitaeque certissimo periculo obicerent. Quod nasutioribus probe suboluisse, docet responsum lepidum Antalcidae, qui in Samothracia quum Sacris initiaretur, quaerenti Sacrificulo τί δεινότερον δέδρακεν εν τῷ βίῳ; ecquid gravius commisisset in vita? reposuit, Εἴτιμοι πεπρακ ται τοιοῦτι, ἐίσασιν αὐτοὶ οἱ ςθεοὶ. Si quid tale egi, nôrunt ipsi Dii. Item alîus Laconis apud eundem, qui de confessione compellarus cum quaesiisset ex Sacrificulo, ipsi ne an Deo crimen indicandum esset, hicque dixisset, Deo: respondit, Συτόινυν ἀποχώρησον, Tu ergo interim recede.II.CONFESSIOpraeter commune hoc significatum, varia notat in Ecclesia Romana. Namque in Ceremoniali Episcop. l. 1. c. 12. Locus est, qui plersque Ecclesiis sub maiori altari esse solet, ubi SS. Martyrum corporarequiescunt; alias Martyrium, κατάβασις Theophani, p. 362. quod ad eam per gradus aliquot descensus pateret. Vide supra Concilium Martyrum, et infra Descensiones. Apud Anastasium, pro ipso Confessionis seu Altaris ornamento sumitur, in S. Hilario: Confessionem S. Iohannis Baptistae fecit ex argento etc. Apud Ioannem Archidiac. Barensem de Invent. S. Sabini, c. 1. Basilicam vel potius Oratorium designat. Porro, orationem significat, quae a voce Confiteor vulgo incipit, de qua Card. Bona, Rer. Liturgic. l. 2. c. 2. num. 5. Item locum in aede sacra, ubi Sacerdos, priusquam ad Missam celebrandam accedat, confessionem seu exomologesin pronuntiat, apud Beletum, de Div. Offic. c. 53. Cellulam quoque, in qua Presbyteri confessiones excipiebane, apud Hariulfum, l. 4. c. 27. Insuper emolumentum, quod ex confessionibus Sacerdotibus obvenit, apud Goffridum Vindocin. l. 3. Ep. 40. Tandem paenitentiam, quae per Confessionem iniungitur; maxime eam, quae exigitur in Monasteriis apud Sanpirum Episcopum Astoricensem, in Ordonio II. Adelsonso aerâ 964. alibi. Vide Car. du Fresne, in Glossar. et Macros Fratres, in Hierolex. Hinc Confessa, in vetere Epitaphio, apud Ant. Ypezium, Chron. praefato, Tom. VI. p. 17. In hoc recluso lapide requiescit samula Dei Ildontia defuncta, Confessa, septimô Kalendas Septembris, aerâ centesimâ primâ post millesimam, alibique: Monialis est, quae Confessionem seu paenitentiam egit in Monasterio, apud Car. du Fresne, Glossar. In eadem Communione, Confessiones dare, dicebantur Monachi vel Canonici, qui ad Primam canendam in Ecclesia convenientes, completô ipsô officiô ante Psalmum 50. vicissim donabant Confessiones suas, dicentes: Confiteor Domino, et tibi Frater, quod peccavi in cogitatione et opere, propterea precor te, orapro me: illô respondente, Misereatur tui Omnipotens Deus etc. Vide Chrodegangum Metensem in Reg. Canonic. c. 18. Sed et Confessiones dare dicebantur, qui ad exomologesin ad Presbyteros accedebant. Vide Car. du Fresne, d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.